Hľadaný výraz: Lk 9,51-56, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, 52 et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? ”. 55 Et conversus increpavit illos. 56 Et ierunt in aliud castellum.

1

mail   print   facebook   twitter